라틴어 문장 검색

Artis nimirum Imprimendi, Pulveris Tormentarii, et Acus Nauticae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:3)
adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet, perinde ac si essent infinitae cuspides acus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:2)
4. Similiter, sit natura inquisita Verticitas Acus Ferreae, tactae magnete.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:1)
deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex aut septem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:4)
Acus vero (nam de hoc non dubitatur) dum manet super magnetem, relictis polis mundi, se vertet ad polos magnetis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:5)
Quod si inveniatur acus illa, remota a magnete et posita super versorium, statim se applicare ad septentriones et austrum, vel etiam paulatim se eo recipere, tum recipienda est pro causa, praesentia terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:7)
motus acus ferreae super versorium pernix et agilis, et tamen in corpore frigido, denso, opaco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:8)
ubi contra, si sit aliqua virtus magnetica emanans ab ipsa terra (paulo nimirum interiore) super acum ferream, quatenus ad verticitatem, operatio fiat ad distantiam magnam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:6)
aut per excitationem sive invitationem in altero, ut in magnete, qui excit acus innumeras, virtute nullatenus deperdita aut diminuta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:10)
Involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur.
(카이사르, 내란기, 2권 11:5)
quibus ad recipiendum crates derectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento fuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 46:7)
Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장5)
Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장8)
Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장1)
si nimis crebra est, vehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum vinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장172)

SEARCH

MENU NAVIGATION